- QUADRATURAE Vitreae
- QUADRATURAE Vitreaeoccurruntapud Vopiscum in Firmo, c. 3. De huius diviti is multa dicuntur. Nam et vitre is quadraturis bitumine aliisque medicamentis insertis domum instruxisse perhibetur. Inter alia enim parietum ornamenta, de quibus retro diximus, solebant Veteres et abacorum formis speculorumque orbibus ex vitro aut alio pellucido lapide parietes distinguere, sed et vitreis quadraiuris in sertis inducere. Et quidem de speculis, quae in parietes ad ornamentum inserebantur, vide Plin. l. 36. c. 26. et Vitruvium, l. 7. c. 3. Seneca orbes vocat, Epist. 87. Eorum enim formae rotundae; ut et abacorum, eorum certe, qui ministerium sustinebant, Vide supra in voce Delphica, item Orbis. At parietum abaci quadrati fuêre, uti et Logistici et columnarum abaci: Sicque alternatim distinguebantur parietes abacorum speculorum que divisionibus, h. e. figuris quadratis et orbiculatis prominentibus. Unde Specula et Abaci iunctim positi, apud Vitruvium, parietibus decorandis d. l. ut et apud Plinium, l. 35. c. 1. Non placent iam abaci nec specula in cubiculo nitentia. Immittebantur autem et in serebantur in parictes, tum specula, tum quadraturae huiusmodi vitreae, ut emblemata in pocula: unde dicit Vopiscus, Insertas bitumine aliisque medicamentis fuisse, i. e. immissas in parietem et illigatas; sic ut in pariete bituminis aliorumque medicamentorum ope fixae colligataeque tenerentur etc. Vide Salmas. ad d. l. Sed et quadraturae seu quadratae notae in Veter. vestibus; Virgata enim proprie scutulataque Gallorum sagula pluribus virgis, h. e. viis transversim decussatimque ductis erant distincta, unde multae in medio quadratae notae relin quebantur, quales in retibus aut reticulatis operibus apparent. Certe maculas retium ῥαβδοειδες ςχῆμα efficere tradit Pollux, si extendatur rete. Et Dionys. Halicarn. l. 2. ῤαβδοειδῆ θυρεὸν vocat scutum quadrangulum et oblongum, quales erant peltae Thraciae, τῇ δ᾿ ἐυωνύμῳ κατέχει πέλτην θρακίαν, ἥδ᾿ ἐςτὶ ῥαβδοειδεῖ θυρεῷ ςτενωτέρους ἔχοντι τοὺς λαγόνας ἐμφερής. Porro quadras istiusmodi et ῤαβδοειδεῖς figuras in vestibus Gallorum, Diodorus Sic. πλινθία vocavit, ut animadversum Scaligero ad Varronem. Scribit enim Gallos gestare, σάγους ῤαβδωτοὺς, πλινθίοις πολυανθέσι καὶ πυκνοῖς διειλημμένους. Quales erant ῥόμβοι, quos vestibus suis intextos gerebant Ephesii, de quorum luxu ita scribit Democritus Ephesius, apud Athenaeum, l. 12. τὰ δὲ των Ἰώνων ἰοβοφῆ καὶ πορφυρᾶ καὶ κρόκινα ῥόμβοι ὑφαντὰ, h. e. rhombis et figuris ῥομβοειδέσι dictincta, instar sagorum Gallicorum. De eodem genere videntur fuisse vestes lacuatae, apud Isidorum, quae lacus quadratos quosdam cum pictura habebant intextos aut additos acu. Idem namque lacus in veste, quod πλωθίον. Quibus adde scutulatas, quae et eaedem, cum virgatis etc. Vide eundem Salmas. ad Vopisc. in Carino, et cit. loc. infra quoque in Stauracinus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.